Tum Brutus: etsi satis, inquit, mihi videbar habere co- 147.1
gnitum Scaevolam ex iis rebus, quas audiebam saepe ex
C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae
nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non
erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tam- 5
que excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
  Hic ego: noli, inquam, Brute, existimare his duobus 148.1
quicquam fuisse in nostra civitate praestantius. nam ut
paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, diser-
torum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus
ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non 5
posses utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium
parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus
in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scae-
volae multa in severitate non deerat tamen comitas. licet 149.1
omnia hoc modo; sed vereor ne fingi videantur haec, ut
dicantur a me quodam modo; res se tamen sic habet.
cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus Academia
dixit, mediocritas, uterque horum medium quiddam vole- 5
bat sequi; sed ita cadebat, ut alter ex alterius laude par-
tem, uterque autem suam totam haberet.
Tum Brutus: cum ex tua oratione mihi videor, inquit, 150.1
bene Crassum et Scaevolam cognovisse, tum de te et de
Ser. Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis simi-
litudinem iudico.
  Quonam, inquam, istuc modo? 5
  Quia mihi et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire
voluisse quantum satis esset oratori et Servius eloquentiae
tantum adsumpsisse, ut ius civile facile possit tueri; aetates-
que vostrae ut illorum nihil aut non fere multum differunt.