Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos de- 1.97.8
lectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo
(atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia 10
nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto belu-
arum nulla prudentior; ad figuram quae vastior? de 98.1
bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et
simillimis formis dispares mores et moribus <paribus>
figura dissimilis?
  Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc 5
argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi
in hominis figura rationem inesse non posse; sumet
alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo
qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex
animo constet et corpore caduco et infirmo, pos- 10
tremo nisi in homine atque mortali. quod si in om-
nibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una
conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunc-
tis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus
detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta 15
maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri
quid loquare.
  Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo 99.1
in homine sed etiam in arbore quicquid supervacu-
aneum sit aut usum non habeat obstare. quam moles-
tum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec
speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus 5
autem deus non digito uno redundat sed capite collo
cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pe-
dibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec
ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis
illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt do- 10
micilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem
nihil pertinet. Et eos vituperabas, qui ex operibus 100.1
magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum
eius membra caelum terras maria, cumque horum in-
signia solem lunam stellasque vidissent, cumque tem-
porum maturitates mutationes vicissitudinesque cog- 5
novissent, suspicati essent aliquam excellentem esse
praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret
regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura,
video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem
magnum et egregium habes quod effectum divina 10
mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam"
inquis "in animo insitam informationem quandam dei".
Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur
esse talis putas? Quanto melius haec vulgus imperi- 101.1
torum, qui non membra solum hominis deo tribuant
sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagit-
tas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones
quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum 5
non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nul-
lam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea ca-
perent consecraverunt; velut ibes maximam vim ser-
pentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus ri-
gidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab 10
Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento
Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo
fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae.
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de
faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, ta- 15
men beluas a barbaris propter beneficium consecratas,
vestrorum deorum non modo beneficium nullum ex-
tare, sed ne factum quidem omnino. "Nihil habet" in- 102.1
quit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati ni-
hil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri
etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectan-
tur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, 5
si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit?
haec oratio non modo deos spoliat motu et actione di-
vina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens
aliquid ne deus quidem esse beatus potest.