Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et 1.103.1
imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus,
quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis,
beatus est? utatur enim suis bonis oportet <et> fruatur
qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam na- 5
turis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius,
ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior
<aeri>, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestia-
rum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae
quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam 10
etiam quae igne nasci putentur appareantque in arden-
tibus fornacibus saepe volitantes. Quaero igitur vester 104.1
deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco
moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc
proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit
naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam 5
denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo
quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim
horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum
reperire non potest.
  Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non 105.1
sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem
ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut
similitudine et transitione cernatur neque deficiat um-
quam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque 5
fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam na-
turam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de
quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum
modo ad cogitationem valent nec habent ullam solidi-
tatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippo- 10
centauro an de deo cogitemus; omnem enim talem con-
formationem animi ceteri philosophi motum inanem
vocant, vos autem adventum in animos et introitum
imaginum dicitis. ut igitur, Ti. Gracchum cum videor 106.1
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio de-
ferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse
inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines rema-
nere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad ani- 5
mum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius
crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque
aeterni intellegantur. Fac imagines esse quibus pul- 107.1
sentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num
etiam cur ea beata sit cur aeterna?