Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo 1.110.7
modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens;
expers virtutis igitur; ita ne beatus quidem. Quae ergo 111.1
vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum
interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum
credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim no-
vistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus 5
animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse
Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epi-
curi vocum, quibus ille testatur se <ne> intellegere qui-
dem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et
obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens 10
persequitur omnis nominatim. quem cibum igitur aut 112.1
quas potiones aut quas vocum aut florum varietates
aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos
perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar am-
brosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Gany- 5
medem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid
facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video
nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum na-
tura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluri-
bus generibus fruitur voluptatum. At has levioris du- 113.1
cis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc
verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam
etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicu-
reos mollis et delicatas voluptates. summa enim me- 5
moria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis
verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est
Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recita-
bat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metro-
dorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam per- 10
tineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius.
adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros
si negares. Neque nunc reprehendo quod ad volupta-
tem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo
deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio 15
ne beatos quidem. "At dolore vacant." Satin est id ad 114.1
illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat"
inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil
aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo
et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeter- 5
nitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogi-
tantem. Nec tamen video quo modo non vereatur iste
deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione
pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna,
cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec 10
beatus est vester deus nec aeternus.