Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat au- 1.56.6
tem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoa-
tam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi
habenda fuit quam audiendi.'
Tum Cotta comiter ut solebat 'Atqui' inquit 'Vellei 57.1
nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem au-
dire potuisses. mihi enim non tam facile in mentem
venire solet quare verum sit aliquid quam quare fal-
sum; idque cum saepe tum cum te audirem paulo ante 5
contigit. roges me qualem naturam deorum esse di-
cam: nihil fortasse respondeam; quaeras putemne ta-
lem esse qualis modo a te sit exposita: nihil dicam
mihi videri minus.
  Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata 10
sunt de te ipso dicam quid sentiam. Saepe enim de 58.1
L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te to-
gatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epi-
cureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te miri-
fice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter beni- 5
volentiam uberius id dicere. ego autem, etsi vereor
laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque
difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis so-
lum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent
vestri. Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appel- 59.1
lare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audie-
bam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo
ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum
a principe Epicureorum accepissem quem ad modum 5
dicerentur. non igitur ille ut plerique, sed isto modo
ut tu, distincte graviter ornate. Sed quod in illo mihi
usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat,
ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me
audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas senten- 10
tias incidisse. Nec ego nunc ipse aliquid adferam me- 60.1
lius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed
maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit
dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore
utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem ty- 5
rannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit;
cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit;
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque
Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius
considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". 10
Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis
verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur),
quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia,
dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse
omnem veritatem. Epicurus vero tuus (nam cum illo 61.1
malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo
philosophia dignum esset sed mediocri prudentia?