Quaeritur primum in ea quaestione quae est de na- 1.61.4
tura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est ne- 5
gare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius
modi sermone et in consessu <familiari> facillimum.
itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religiones-
que publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod
primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione 10
solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim
occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse vide-
antur. Sed vide quam tecum agam liberaliter: quae 62.1
communia sunt vobis cum ceteris philosophis non
attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere
mihique ipsi in primis deos esse. itaque non pugno; ra-
tionem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam 5
puto. Quod enim omnium gentium generumque ho-
minibus ita videretur, id satis magnum argumentum
esse dixisti cur esse deos confiteremur. quod cum leve
per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi
notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror 10
multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud
eas nulla suspicio deorum sit. Quid Diagoras, Atheos 63.1
qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deo-
rum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Pro-
tagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes
temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic 5
posuisset "de divis neque ut sint neque ut non sint
habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est
exterminatus librique eius in contione combusti; ex
quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam
profitendam multos esse factos, quippe cum poenam 10
ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacri-
legis, quid de impiis periurisque dicemus?
    "Tubulus si Lucius umquam,
    si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius",
ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut 15
tam inpurus fuisset? Non est igitur tam explorata ista 64.1
ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur.
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam
philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra pro-
pria venire malo. 5