Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint 1.65.1
quales sint corpore animo vita; haec enim scire desi-
dero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis at-
que efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim 5
* * quod vacet corpore, corporibus autem omnis obside-
tur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest.
Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa 66.1
nescio, sed veri [simile] tamen similiora quam vestra.
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi,
esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda
alia, partim autem angulata et hamata, curvata quae- 5
dam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum at-
que terram nulla cogente natura sed concursu quodam
fortuito—hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc
aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae
statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudi- 10
casti Epicureum te esse oportere quam ista cognovisti:
ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut
susceptae philosophiae nomen amittere. quid enim 67.1
mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem"
inquis "ut rationem vitae beatae veritatemque deseram".
Ista igitur est veritas? nam de vita beata nihil repugno,
quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio 5
langueat. sed ubi est veritas? in mundis credo in-
numerabilibus omnibus minimis temporum punctis ali-
is nascentibus aliis cadentibus; an in individuis cor-
pusculis tam praeclara opera nulla moderante natura
nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, 10
qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector.
Concedam igitur ex individuis constare omnia; quid ad
rem? deorum enim natura quaeritur. sint sane ex ato- 68.1
mis; non igitur aeterni. †quia enim ex atomis, id na-
tum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et
si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu
paulo ante de Platonis mundo disputabas. ubi igitur 5
illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus ver-
bis significatis deum? Quod cum efficere vultis, in du-
meta conrepitis. ita enim dicebas, non corpus esse
in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam
sanguinem. 10