Fac id quod ne intellegi quidem potest mihi esse per- 1.75.9
suasum; cedo mihi istorum adumbratorum deorum li- 10
niamenta atque formas. Non deest hoc loco copia ra- 76.1
tionum, quibus docere velitis humanas esse formas
deorum; primum quod ita sit informatum anticipatum-
<que> mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet,
forma occurrat humana; deinde cum, quoniam rebus 5
omnibus excellat natura divina, forma quoque esse
pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchrio-
rem; tertiam rationem adfertis, quod nulla in alia fi-
gura domicilium mentis esse possit. primum igitur 77.1
quidque considera quale sit; arripere enim mihi vide-
mini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem.
  <Primum> omnium quis tam caecus in contemplan-
dis rebus umquam fuit, ut non videret species istas ho- 5
minum conlatas in deos aut consilio quodam sapien-
tium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cul-
tum a vitae pravitate converterent, aut superstitione,
ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire
crederent. auxerunt autem haec eadem poetae pictores 10
opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molien-
tes deos in aliarum formarum imitatione servare.
  Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini ho-
mine pulchrius nihil videatur. Sed tu hoc physice non
vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena 15
natura? an putas ullam esse terra marique beluam
quae non sui generis belua maxime delectetur? quod
ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrecta-
tione, equus vaccae? an tu aquilam aut leonem aut
delphinum ullam anteferre censes figuram suae? quid 20
igitur mirum si hoc eodem modo homini natura prae-
scripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? * *
eam esse causam cur deos hominum similis putaremus:
quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque 78.1
generi plurimum tributuras fuisse? At mehercule ego
(dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen
non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit
taurus qui vexit Europam; non enim hoc loco de in- 5
geniis aut de orationibus nostris sed de specie figura-
que quaeritur. quod si fingere nobis et iungere formas
velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natanti-
bus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis
esse. Difficili in loco versor; est enim vis tanta na- 10
turae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse—
et quidem formica formicae. Sed tamen cuius hominis? 79.1
quotus enim quisque formonsus est: Athenis cum es-
sem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur
—video quid adriseris, sed ita tamen se res habet.
Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis 5
adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda
sunt. naevos in articulo pueri delectat Alcaeum; at est
corporis macula naevos; illi tamen hoc lumen videba-
tur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater,
dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud 10
est eius:
    "constiteram exorientem Auroram forte salutans,
     cum subito a laeva Roscius exoritur.
    pace mihi liceat caelestes dicere vestra:
     mortalis visus pulchrior esse deo." 15
huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, perversissi-
mis oculis: quid refert, si hoc ipsum salsum illi et ve-
nustum videbatur? Redeo ad deos. ecquos si non tam 80.1
strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naevum
habere, ecquos silos flaccos frontones capitones, quae
sunt in nobis, an omnia emendata in illis? Detur id
vobis; num etiam una est omnium facies? nam si plu- 5
res, aliam esse alia pulchriorem necesse est, igitur ali-
quis non pulcherrimus deus; si una omnium facies
est, florere in caelo Academiam necesse est: si enim
nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos
cognitio, nulla perceptio. 10