Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam 1.81.1
aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis
occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis
fortasse sic occurrit ut dicis; a parvis enim Iovem
Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem re- 5
liquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque
voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate
vestitu. at non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta bar-
baria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse
de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis 10
templis et simulacris deorum. etenim fana multa spo- 82.1
liata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata
videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst
crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio.
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum 5
bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam
tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in
somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta
cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis
Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Ar- 10
givis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia
Afris Hammonis Iovis. Non pudet igitur physicum id 83.1
est speculatorem venatoremque naturae ab animis con-
suetudine inbutis petere testimonium veritatis? isto
enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum,
Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, 5
caeruleos esse Neptuni. et quidem laudamus esse Athe-
nis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante
atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis:
claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano
sic accepimus. Age et his vocabulis esse deos facimus 10
quibus a nobis nominantur? at primum quot hominum 84.1
linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius
quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in
Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus
numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum au- 5
tem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud qui-
dem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet,
cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum
erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam
ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. 10
An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto
non putas.