Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi qui- 1.91.11
dem admirari luberet in homine esse Romano tantam
scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura phi-
losophorum sententias. omnesne tibi illi delirare visi 92.1
sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse
decreverint?
  Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit
utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, 5
ut iudicetis membris humanis deos non egere? quid
enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus
si nihil conprehendendum est, quid reliqua discrip-
tione omnium corporis partium, in qua nihil inane ni-
hil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla 10
ars imitari sollertiam naturae potest. habebit igitur
linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces
nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura
corpori adfinxit ea frustra habebit deus; nec externa
magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera— 15
quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando
quidem haec esse in deo propter pulchritudinem
voltis)?
Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et 93.1
Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Pla-
tonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula
etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast
—scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: 5
tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis
queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam
Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil hu-
manius, sed stomachabatur senex si quid asperius
dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contume- 10
liosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit,
Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio
quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus con-
ciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit
ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo <non> 15
nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non
eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim cete-
ros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem
philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum
fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam 20
vocabat. tu ipse paulo ante cum tamquam senatum 94.1
philosophorum recitares, summos viros desipere deli-
rare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum
vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit
omnino. 5