Nam ista quae vos dicitis sunt tota commen- 1.94.6
ticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim
sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpe-
traritis ut concedamus eandem hominum esse et deo-
rum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit 10
eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingres-
sus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad
extremum etiam sermo et oratio. nam quod et maris 95.1
deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis.
equidem mirari satis non possum unde ad istas opini-
ones vester ille princeps venerit.
  Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus 5
ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo mi-
nus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive
beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu
mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque
est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in 10
aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis
vacuam cadere non potest? nihil aliud dicis nisi "Num- 96.1
quam vidi solem aut mundum beatum". Quid mundum
praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur
non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia
ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non 5
docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque
beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmor-
talitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia
vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum
ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad 10
similitudinem enim deorum propius accedebat humana
virtus quam figura. An quicquam tam puerile dici 97.1
potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea
genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur,
nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem
homines exquirendo audire tam multa possunt quam 5
sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus
existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus?