Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, is- 2.101.1
que tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem
concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram
auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.
idem annuas frigorum et calorum facit varietates, 5
idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus
alit et sustentat animantes.
  Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus om-
nia cingens et coercens caeli complexus, qui idem
aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in 10
quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus
ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine 102.1
multis partibus terra superatur, circum eam ipsam vol-
vitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit
et modo accedens tum autem recedens binas in singulis
annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum 5
in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit ter-
ram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata vi-
deatur. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathema- 103.1
tici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis va-
gatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum
degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in
terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam 5
tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen
obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est
e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente
deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dici-
mus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur 10
et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retar-
dantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil po- 104.1
test admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stella-
rum inerrantium maxima multitudo, quarum ita de-
scripta distinctio est, ut ex notarum figurarum simili-
tudine nomina invenerint.' 5