Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius 2.115.8
quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret,
ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem pos- 10
sit aptius. omnes enim partes eius undique medium
locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem
corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam
vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura
quae per omnem mundum omnia mente et ratione con- 15
ficiens funditur et ad medium rapit et convertit ex-
trema. Quocirca si mundus globosus est ob eamque 116.1
causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae
per se atque inter se continentur, contingere idem
terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium
vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) 5
nihil interrumpat quo labefactari possit tanta conten-
tio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare,
cum supra terram sit, medium tamen terrae locum ex-
petens conglobatur undique aequabiliter, neque redun-
dat umquam neque effunditur. Huic autem continens 117.1
aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in
omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continu-
atus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius
tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem 5
spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa
pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ar-
dorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum
aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra
volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent 10
et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt
enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor,
minime noceri potest. Sunt autem stellae natura flam- 118.1
meae; quocirca terrae maris aquarum<que reliqua-
rum> vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis
et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque
stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum 5
trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum
paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma con-
sumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo
Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis
mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra 10
ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni ex-
hausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem,
a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret
atque idem ornatus oreretur. Nolo in stellarum ratione 119.1
multus vobis videri, maximeque earum quae errare
dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimilli-
mis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media
Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, 5
infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum
omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata
graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi
incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, 10
hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.