Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum 2.7.1
quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi
monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta mons-
tra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta cre-
dimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphia- 5
raum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne
ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino re-
pudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen
deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Pu-
nico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum 10
deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur,
mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse
nollent? qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas,
magnam populo Romano cladem attulit. quid collega
eius <L.> Iunius eodem bello nonne tempestate classem 15
amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius
a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse con-
scivit. C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse 8.1
apud Transumenum scribit cum magno rei publicae
vulnere. quorum exitio intellegi potest eorum imperiis
rem publicam amplificatam qui religionibus paruis-
sent. et si conferre volumus nostra cum externis, ce- 5
teris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur,
religione id est cultu deorum multo superiores. An 9.1
Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem re-
giones vineae terminavit, contemnendus est? crede-
rem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella ges-
sisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina 5
omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum
retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella
quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis
administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acu-
minibus, nulli viri vocantur ex quo in procinctu testa- 10
menta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces
incipiunt, cum auspicia posuerunt. at vero apud ma- 10.1
iores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores
etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis
certis pro re publica devoverent. Multa ex Sibyllinis
vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis com- 5
memorare possum quibus ea confirmentur quae dubia
nemini debent esse. Atqui et nostrorum augurum et
Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Fi-
gulo consulibus res ipsa probavit. quos cum Ti. Grac-
chus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettu- 10
lit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia
nihilo minus peregisset remque illam in religionem po-
pulo venisse sentiret, ad senatum rettulit. senatus quos
ad soleret referendum censuit. haruspices introducti
responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem. 15
tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: "itane 11.1
vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et
auspicato? an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi
Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum po-
testis?" itaque tum illos exire iussit. post autem e pro- 5
vincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros
recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse
hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset
habendi senatus causa, in redeundo cum idem pome-
rium transiret auspicari esset oblitus; itaque vitio 10
creatos consules esse. augures rem ad senatum; sena-
tus ut abdicarent consules; abdicaverunt. quae quaeri-
mus exempla maiora: vir sapientissimus atque haud
sciam an omnium praestantissimus peccatum suum,
quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re 15
publica religionem, consules summum imperium statim
deponere quam id tenere punctum temporis contra re-
ligionem. magna augurum auctoritas; quid haruspicum 12.1
ars nonne divina? Haec <et> innumerabilia ex eodem
genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse?
quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe ne-
cesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur 5
esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt quae
praedicta sunt. ne aegri quidem quia non omnes con-
valescunt idcirco ars nulla medicina est. signa osten-
duntur a dis rerum futurarum; in his si qui erraverunt,
non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. 10