Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum re- 2.133.1
rum molitio facta sit—arborumne et herbarum, quae
quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur:
at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo pro-
babilius deos mutarum et nihil intellegentium causa 5
tantum laborasse. quorum igitur causa quis dixerit
effectum esse mundum? eorum scilicet animantium
quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus
profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet
omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa 10
factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia.
  Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus homini-
bus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio per-
specta omnisque humanae naturae figura atque per-
fectio. Nam cum tribus rebus animantium vita tenea- 134.1
tur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os
est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur,
dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is
extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu 5
dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vo-
cantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur.
linguam autem ad radices eius haerens excipit stoma- 135.1
chus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore.
is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo
atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus
linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit 5
depellit. ipsius autem partes eae quae sunt infra quam
id quod devoratur dilatantur, quae autem supra con-
trahuntur. Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis 136.1
appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus
paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur,
eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam
eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus re- 5
spiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod
ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte
incidisset spiritus impediretur. Sed cum alvi natura
subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum,
pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in 10
alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere
e nervis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et
continet sive illud aridum est sive umidum quod re-
cepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum ad-
stringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit co- 15
git et confundit, ut facile et calore, quem multum habet,
et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque
confecta in reliquum corpus dividantur. in pulmonibus
autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mol-
litudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se 20
contrahunt adspirantes tum †inre spiritu dilatantur, ut
frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime alun-
tur animantes. Ex intestinis autem †alvo secretus a 137.1
reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per
quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic
enim appellantur) ductas et directas vias, quae per-
tinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae * * 5
pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus.
ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e
renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt
ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes
eius viae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso 10
loco in eam venam quae cava appellatur confunditur
perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur;
a corde autem in totum corpus distribuitur per venas
admodum multas in omnes partes corporis pertinentes.
Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum 138.1
astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane
difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne
quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explice-
tur incredibilis fabrica naturae: nam quae spiritu in 5
pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab
spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars
redditur respirando, pars concipitur cordis parte qua-
dam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter
adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam 10
illam cavam influit. eoque modo ex is partibus et
sanguis per venas in omne corpus diffunditur et spiri-
tus per arterias; utraeque autem crebrae multaeque
toto corpore intextae vim quandam incredibilem arti-
ficiosi operis divinique testantur. Quid dicam de ossi- 139.1
bus; quae subiecta corpori mirabiles commissuras ha-
bent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos ad-
commodatas et ad motum et ad omnem corporis ac-
tionem. Huc adde nervos, a quibus artus continentur, 5
eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui
sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in
corpus omne ducuntur.