Ad hanc providentiam naturae tam diligentem tam- 2.140.1
que sollertem adiungi multa possunt, e quibus intelle-
gatur quantae res hominibus a dis quamque eximiae
tributae sint. Qui primum eos humo excitatos celsos
et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum in- 5
tuentes capere possent. sunt enim ex terra homines
non ut incolae atque habitatores sed quasi spectatores
superarum rerum atque caelestium, quarum spectacu-
lum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sen-
sus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tam- 10
quam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et
conlocati sunt. nam oculi tamquam speculatores altis-
simum locum optinent, ex quo plurima conspicientes
fungantur suo munere; et aures, cum sonum percipere 141.1
debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis cor-
porum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod
omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et,
quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non 5
sine causa vicinitatem oris secutae sunt. iam gustatus,
qui sentire eorum quibus vescimur genera deberet, ha-
bitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter
natura patefecit. tactus autem toto corpore aequabiliter
fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris 10
et caloris adpulsus sentire possimus. atque ut in aedi-
ficiis architecti avertunt ab oculis naribusque domi-
norum ea quae profluentia necessario taetri essent ali-
quid habitura, sic natura res similis procul amandavit
a sensibus. 15
  Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest 142.1
esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in
sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissi-
mis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit
ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur. 5
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent
si quid noceret et aspectum quo vellent facile conver-
terent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula voca-
tur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissi- 10
mae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad
claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas,
idque providit ut identidem fieri posset cum maxima
celeritate. munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo 143.1
pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret re-
pelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cer-
nendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quies-
cerent. latent praeterea utiliter et excelsis undique 5
partibus saepiuntur. primum enim superiora super-
ciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem
repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur sub-
iectae leviterque eminentes; nasusque ita locatus est
ut quasi murus oculis interiectus esse videatur. Audi- 144.1
tus autem semper patet, eius enim sensu etiam dor-
mientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e
somno excitamur. flexuosum iter habet, ne quid intrare
possit si simplex et directum pateret; provisum etiam 5
ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sor-
dibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. extra
autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa
factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberen-
tur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus 10
esset. sed duros et quasi corneolos habent introitus
multisque cum flexibus, quod his naturis relatus am-
plificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine reso-
natur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referun-
tur ampliores. Similiter nares, quae semper propter 145.1
necessarias utilitates patent, contractiores habent in-
troitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
umoremque semper habent ad pulverem multaque alia
depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus 5
est; ore enim continetur et ad usum apte et ad inco-
lumitatis custodiam.