Quam vero aptas quamque multarum artium minis- 2.150.1
tras manus natura homini dedit. Digitorum enim con-
tractio facilis facilisque porrectio propter molles com-
missuras et artus nullo in motu laborat. itaque ad pin-
gendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eli- 5
ciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione
digitorum. Atque haec oblectationis, illa necessitatis,
cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegu-
menta corporum vel texta vel suta omnemque fabri-
cam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inventa animo 10
percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia
nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse posse-
mus, urbes muros domicilia delubra haberemus. Iam 151.1
vero operibus hominum id est manibus cibi etiam va-
rietas invenitur et copia. nam et agri multa efferunt
manu quaesita, quae vel statim consumantur vel man-
dentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis 5
et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo
partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadri-
pedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis
ipsis adfert vim et celeritatem. nos onera quibusdam
bestiis nos iuga inponimus; nos elephantorum acutissu- 10
mis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nos-
tram abutimur; nos e terrae cavernis ferrum elicimus
rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti
auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas
et ad ornatum decoras. Arborum autem confectione 15
omnique materia et culta et silvestri partim ad calfi-
ciendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum
utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora
caloresque pellamus; magnos vero usus adfert ad na- 152.1
vigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes
undique ad vitam copiae; quasque res violentissimas
natura genuit earum moderationem nos soli habemus,
maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scien- 5
tiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque uti-
mur. Terrenorum item commodorum omnis est in ho-
mine dominatus: nos campis nos montibus fruimur,
nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos
arbores; nos aquarum inductionibus terris fecundita- 10
tem damus, nos flumina arcemus derigimus avertimus;
nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram
naturam efficere conamur.