Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram 2.23.1
(negaram enim hanc primam partem egere oratione,
quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id
ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari
volo. Sic enim res se habet, ut omnia quae alantur et 5
quae crescant contineant in se vim caloris, sine qua ne-
que ali possent nec crescere. nam omne quod est cali-
dum et igneum cietur et agitur motu suo; quod au-
tem alitur et crescit motu quodam utitur certo et aequa-
bili; qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus 10
et vita remanet, refrigerato autem et extincto calore
occidimus ipsi et extinguimur. Quod quidem Clean- 24.1
thes his etiam argumentis docet, quanta vis insit ca-
loris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum
tam gravem quin is nocte et die concoquatur; cuius
etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit. 5
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi
quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum
cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret
ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod
vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter 10
inclusum in eo calorem. ex quo intellegi debet eam ca-
loris naturam vim habere in se vitalem per omnem
mundum pertinentem.
  Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo 25.1
quod tranat omnia subtilius explicato. Omnes igitur
partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae
sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici
potest. nam et lapidum conflictu atque tritu elici 5
ignem videmus et recenti fossione terram fumare ca-
lentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam
trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod
magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque
hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum 10
in terris contineat artius. longa est oratio multaeque 26.1
rationes, quibus doceri possit omnia quae terra conci-
piat semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus in-
fixa contineat ea temperatione caloris et oriri et auges-
cere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem 5
primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae ne-
que conglaciaret frigoribus neque nive pruinaque con-
cresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et
dilapsa diffunderet; itaque et aquilonibus reliquisque
frigoribus adiectis durescit umor, et idem vicissim mol- 10
litur tepefactus et tabescit calore. atque etiam maria
agitata ventis ita tepescunt ut intellegi facile possit in
tantis illis umoribus esse inclusum calorem; nec enim
ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex
intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nos- 15
tris quoque corporibus contingit cum motu atque exer-
citatione recalescunt. Ipse vero aer, qui natura est
maxime frigidus, minime est expers caloris; ille vero 27.1
et multo quidem calore admixtus est: ipse enim oritur
ex respiratione aquarum; earum enim quasi vapor
quidam aer habendus est, is autem existit motu eius
caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cer- 5
nere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis
ignibus. Iam vero reliqua quarta pars mundi: ea et
ipsa tota natura fervida est et ceteris naturis omnibus
salutarem inpertit et vitalem calorem. Ex quo conclu- 28.1
ditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore,
mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta
diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet
calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse na- 5
tura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi,
a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra
continentur et nasci sit necesse et augescere.