Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse 2.32.12
intellegentiam, quod certe est mundus melior quam
ulla natura. ut enim nulla pars est corporis nostri
quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic 15
mundum universum pluris esse necesse est quam par-
tem aliquam universi. quod si ita est, sapiens sit mun-
dus necesse est. nam ni ita esset, hominem qui esset
mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris
esse quam mundum omnem oporteret. 20
  Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad 33.1
ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum
naturam perveniamus necesse est. Prima enim ani-
madvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e
terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea 5
alendo atque augendo tueretur. bestiis autem sensum 34.1
et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad
res salutares a pestiferis recessum. hoc homini am-
plius, quod addidit rationem, qua regerentur animi
adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur. 5
quartus autem est gradus et altissimus eorum qui na-
tura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio
innascitur ratio recta constansque, quae supra ho-
minem putanda est deoque tribuenda id est mundo,
in quo necesse est perfectam illam atque absolutam in- 10
esse rationem. Neque enim dici potest in ulla rerum 35.1
institutione non esse aliquid extremum atque perfec-
tum. ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit,
videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum per-
venire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes ha- 5
bent quendam absoluti operis effectum, sic in omni
natura ac multo etiam magis necesse est absolvi ali-
quid ac perfici. etenim ceteris naturis multa externa
quo minus perficiantur possunt obsistere, universam
autem naturam nulla res potest impedire propterea 10
quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quo-
circa necesse est esse quartum illum et altissimum gra-
dum quo nulla vis possit accedere. is autem est gradus 36.1
in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam
talis est ut et praesit omnibus et eam nulla res possit
inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et
quidem etiam sapientem. 5