Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est 2.39.6
sideribus eadem divinitas; quae ex mobilissima purissi-
maque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea
sunt admixta natura totaque sunt calida atque per-
lucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et 10
sentire atque intellegere dicantur. Atque ea quidem 40.1
tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari
Cleanthes putat, tactus et oculorum. nam solis calor et
candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui in-
menso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius 5
tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe
comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus.
"ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umo-
ribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit per-
manere) "necesse est aut ei similis sit igni quem ad- 10
hibemus ad usum atque victum, aut ei qui corporibus
animantium continetur. atqui hic noster ignis, quem 41.1
usus vitae requirit, confector est et consumptor om-
nium idemque quocumque invasit cuncta disturbat ac
dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia
conservat alit auget sustinet sensuque adficit." negat 5
ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum
is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque
genere pubescant. quare cum solis ignis similis eorum
ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem
quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua 10
astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel
caelum nominatur.
  Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit 42.1
aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aris-
toteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda ani-
mantia aptissima animal gigni nullum putare. sidera
autem aetherium locum optinent; qui quoniam tenu- 5
issimus est et semper agitatur et viget, necesse est
quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et
mobilitate celerrima esse. quare cum in aethere astra
gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et
intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra 10
esse ducenda. Etenim licet videre acutiora ingenia et
ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas
in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui
utantur crasso caelo atque concreto. quin etiam cibo 43.1
quo utare interesse aliquid ad mentis aciem putant.
probabile est igitur praestantem intellegentiam in si-
deribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant
et marinis terrenisque umoribus longo intervallo ex- 5
tenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intel-
legentiam maxume declarat ordo eorum atque con-
stantia (nihil est enim quod ratione et numero moveri
possit sine consilio), in quo nihil est temerarium nihil
varium nihil fortuitum. ordo autem siderum et in omni 10
aeternitate constantia neque naturam significat (est
enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varie-
tati constantiam respuit. sequitur ergo ut ipsa sua
sponte suo sensu ac divinitate moveantur. Nec vero 44.1
Aristoteles non laudandus in eo quod omnia quae mo-
ventur aut natura moveri censuit aut vi aut volun-
tate; moveri autem solem et lunam et sidera omnia;
quae autem natura moverentur, haec aut pondere deor- 5
sum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum
astris contingeret propterea quod eorum motus in or-
bem circumque ferretur; nec vero dici potest vi qua-
dam maiore fieri ut contra naturam astra moveantur
(quae enim potest maior esse?); restat igitur ut motus 10
astrorum sit voluntarius.