Quae qui videat non indocte solum verum etiam 2.44.12
impie faciat si deos esse neget. nec sane multum in-
terest utrum id neget an eos omni procuratione atque
actione privet; mihi enim qui nihil agit esse omnino 15
non videtur. esse igitur deos ita perspicuum est, ut id
qui neget vix eum sanae mentis existimem.
  Restat ut qualis eorum natura sit consideremus; in 45.1
quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum
aciem mentis abducere ea difficultas induxit et vulgo
imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi
figuris hominum constitutis nihil possent de dis in- 5
mortalibus cogitare; cuius opinionis levitas confutata
a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem
esse deum certa notione animi praesentiamus, primum
ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit
praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nos- 10
tram nihil video quod potius accommodem quam ut
primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius
fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
  Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissi- 46.1
mus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et
dicat se non posse intellegere qualis sit volubilis et
rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat,
numquam me movebit. Placet enim illi esse deos, quia 5
necesse sit praestantem esse aliquam naturam qua
nihil sit melius. mundo autem certe nihil est melius;
nec dubium quin quod animans sit habeatque sensum
et rationem et mentem id sit melius quam id quod is
careat. ita efficitur animantem, sensus mentis rationis 47.1
mundum esse compotem; qua ratione deum esse mun-
dum concluditur. Sed haec paulo post facilius cog-
noscentur ex is rebus ipsis quas mundus efficit. in-
terea Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane exper- 5
tes esse doctrinae. conum tibi ais et cylindrum et py-
ramidem pulchriorem quam sphaeram videri. novum
etiam oculorum iudicium habetis. sed sint ista pulchri-
ora dumtaxat aspectu—quod mihi tamen ipsum non
videtur; quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis 10
alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperi-
tatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum an-
gulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum;
cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis
globus (sic enim σφαῖραν interpretari placet), ex pla- 15
nis autem circulus aut orbis, qui κύκλος Graece dicitur,
his duabus formis contingit solis ut omnes earum par-
tes sint inter se simillumae a medioque tantum absit
extremum, quo nihil fieri potest aptius—sed si haec 48.1
non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem
attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis,
hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum
in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest 5
indoctius quam quod a vobis adfirmari solet. nec enim
hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis,
nam posse fieri ut sit alia figura, innumerabilesque
mundos alios aliarum esse formarum. quae si bis bina 49.1
quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed
dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum",
ut ait Ennius, non suspexit.