Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de 2.59.1
sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec
cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum
labore operoso ac molesto. non enim venis et nervis
et ossibus continentur nec his escis aut potionibus ves- 5
cuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores
colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus ex-
timescant aut morbos metuant ex defetigatione mem-
brorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et
nihil agentes commentus est. illi autem pulcherruma 60.1
forma praediti purissimaque in regione caeli collocati
ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia con-
servanda et tuenda consensisse videantur.
  Multae autem aliae naturae deorum ex magnis be- 5
neficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissi-
mis et a maioribus nostris constitutae nominataeque
sunt. quicquid enim magnam utilitatem generi adferret
humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri
arbitrabantur. itaque tum illud quod erat a deo natum 10
nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem
appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te-
renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem 61.1
res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut
ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in
Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio
Scauro, ante autem ab <A.> Atilio Calatino erat Fides 5
consecrata. vides Virtutis templum vides Honoris a
M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat
bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. quid Opis
quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; qua-
rum omnium rerum quia vis erat tanta ut sine deo regi 10
non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. quo ex
genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris
vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque na-
turalium—quamquam Velleius aliter existimat, sed
tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pul- 15
sant. Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei 62.1
di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem
nominibus quae paulo ante dicta sunt quae vis sit in
quoque declaratur deo.