Proximum est ut doceam deorum providentia mun- 2.73.1
dum administrari. magnus sane locus est et a vestris
Cotta vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen
est. Nam vobis Vellei minus notum est quem ad
modum quidque dicatur; vestra enim solum legitis 5
vestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis.
velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam
Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam. quod eo
errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi
quasi quandam deam singularem, quae mundum om- 10
nem gubernet et regat. sed id praecise dicitur: ut, si 74.1
quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi,
desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus providentia
mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene
autem et perfecte sic dici existumato, providentia 5
deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo
caret vestra natio, in inridendis nobis nolitote con-
sumere, et mercule si me audiatis ne experiamini qui-
dem; non decet non datum est non potestis. nec vero
hoc in te unum convenit moribus domesticis ac nos- 10
trorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reli-
quos vestros tum in eum maxime qui ista peperit, ho-
minem sine arte sine litteris, insultantem in omnes,
sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore.
  Dico igitur providentia deorum mundum et omnes 75.1
mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore
administrari. Eamque disputationem tris in partes
nostri fere dividunt. quarum prima pars est quae duci-
tur ab ea ratione quae docet esse deos; quo concesso 5
confitendum est eorum consilio mundum administrari.
secunda est autem quae docet omnes res subiectas esse
naturae sentienti ab eaque omnia pulcherrume geri;
quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam
esse generatam. tertius est locus qui ducitur ex ad- 10
miratione rerum caelestium atque terrestrium.