Sequitur ut doceam omnia subiecta esse naturae, 2.81.1
eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa na-
tura explicandum est ante breviter, quo facilius id
quod docere volumus intellegi possit. namque alii
naturam esse censent vim quandam sine ratione cien- 5
tem motus in corporibus necessarios, alii autem vim
participem rationis atque ordinis tamquam via pro-
gredientem declarantemque quid cuiusque rei causa
efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla
manus nemo opifex consequi possit imitando; seminis 10
enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexi-
guum, tamen, si inciderit in concipientem conprenden-
temque naturam nanctumque sit materiam qua ali
augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque
genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur 15
suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere
possint et ex sese similia sui gignere. Sunt autem qui 82.1
omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus qui ita
dividit, omnium quae sint naturam esse corpora et
inane quaeque is accidant. Sed nos cum dicimus na-
tura constare administrarique mundum, non ita di- 5
cimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid
eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem
ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet
et artis quaedam similitudo.
  Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte 83.1
naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem
vi continetur arte naturae, quippe quae gravidata
seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes am-
plexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis 5
externisque naturis; eiusdemque exspirationibus et aer
alitur et aether et omnia supera. Ita si terra natura
tenetur et viget, eadem ratio in reliquo mundo est;
stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspi-
ratione aeris sustinentur; ipseque aer nobiscum videt 10
nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine
eo fieri potest; quin etiam movetur nobiscum, qua-
cumque enim imus qua movemur videtur quasi locum
dare et cedere. quaeque in medium locum mundi, qui 84.1
est infimus, et quae a medio in superum quaeque con-
versione rutunda circum medium feruntur, ea continen-
tem mundi efficiunt unamque naturam. Et cum quat-
tuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi 5
continuata natura est. nam ex terra aqua ex aqua oritur
aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere
aer inde aqua ex aqua terra infima. sic naturis is ex
quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro com-
meantibus mundi partium coniunctio continetur. Quae 85.1
aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem
videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longin-
quum et inmensum paene tempus. quorum utrumvis
ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae 5
enim classium navigatio aut quae instructio exercitus
aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae
procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis fi-
gura conformatioque membrorum tantam naturae sol-
lertiam significat quantam ipse mundus? aut igitur nihil 10
est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi
confitendum est. Etenim qui reliquas naturas omnes 86.1
earumque semina contineat, qui potest ipse non natura
administrari; ut, si qui dentes et pubertatem natura
dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant
non constare natura, non intellegat ea quae ecferant 5
aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea
quae ex his efferantur. omnium autem rerum quae
natura administrantur seminator et sator et parens ut
ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque
sicut membra et partes suas nutricatur et continet. 10
quod si mundi partes natura administrantur, necesse
est mundum ipsum natura administrari. Cuius quidem
administratio nihil habet in se quod reprehendi possit;
ex his enim naturis quae erant quod effici optimum
potuit effectum est. doceat ergo aliquis potuisse me- 87.1
lius; sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere
aliquid volet aut deterius faciet aut id quod fieri <non>
potuerit desiderabit.