Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem quan- 2.90.11
ta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium.
  Principio enim terra sita in media parte mundi cir- 91.1
cumfusa undique est hac animali spirabilique natura
cui nomen est aer—Graecum illud quidem sed per-
ceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro
Latino. hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui 5
constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque
verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer,
etsi interpretatur Pacuvius: "hoc, quod memoro, nostri
caelum Grai perhibent aethera"—quasi vero non
Graius hoc dicat. "at Latine loquitur." si quidem nos 10
non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio
loco: "Graiugena: de isto aperit ipsa oratio")—sed ad 92.1
maiora redeamus. ex aethere igitur innumerabiles
flammae siderum existunt, quorum est princeps sol
omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus
maior atque amplior quam terra universa, deinde re- 5
liqua sidera magnitudinibus inmensis. atque hi tanti
ignes tamque multi non modo nihil nocent terris re-
busque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint
conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus mo-
deratione et temperatione sublata. 10
  Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persua- 93.1
deat corpora quaedam solida atque individua vi et gra-
vitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcher-
rimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc
qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem 5
putet, si innumerabiles unius et viginti formae littera-
rum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse
ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi
possint effici; quod nescio an ne in uno quidem ver-
su possit tantum valere fortuna. isti autem quem ad 94.1
modum adseverant ex corpusculis non colore non qua-
litate aliqua (quam ποιότητα Graeci vocant) non sensu
praeditis sed concurrentibus temere atque casu mun-
dum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni 5
puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mun-
dum efficere potest concursus atomorum, cur porticum
cur templum cur domum cur urbem non potest, quae
sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. certe
ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem num- 10
quam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est
proxumus) suspexisse videantur. Praeclare ergo Aris- 95.1
toteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habita-
vissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent or-
nata signis atque picturis instructaque rebus his om-
nibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen 5
exissent umquam supra terram, accepissent autem fama
et auditione esse quoddam numen et vim deorum,
deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex
illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos in-
colimus atque exire potuissent: cum repente terram et 10
maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ven-
torumque vim cognovissent aspexissentque solem eius-
que cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam
efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto
caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum 15
caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum
lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum se-
nescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in
omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus—quae
cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera 20
deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille; 96.1
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam
eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obs-
curavisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem
homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset 5
tum ut revixisse sibi viderentur: quod si hoc idem ex
aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspicere-
mus, quaenam species caeli videretur? sed adsiduitate
cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi,
neque admirantur neque requirunt rationes earum re- 10
rum quas semper vident, proinde quasi novitas nos
magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas
causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui, 97.1
cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines
tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in
his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae
quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possu- 5
mus. an, cum machinatione quadam moveri aliquid vi-
demus, ut sphaeram ut horas ut alia permulta, non du-
bitamus quin illa opera sint rationis, cum autem im-
petum caeli cum admirabili celeritate moveri vertique
videamus constantissime conficientem vicissitudines 10
anniversarias cum summa salute et conservatione re-
rum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione
fiant sed etiam excellenti divinaque ratione?