Tum Balbus: 'Ego vero, si quid explanari tibi vo- 3.4.9
les, respondere malo, sin me interrogare non tam in- 10
tellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam,
vel ad singula quae requires statim respondebo vel
cum peroraris ad omnia.'
Tum Cotta 'Optime' inquit; 'quam ob rem sic agamus 5.1
ut nos ipsa ducit oratio. Sed ante quam de re, pauca
de me. non enim mediocriter moveor auctoritate tua
Balbe orationeque ea quae me in perorando cohor-
tabatur ut meminissem me et Cottam esse et ponti- 5
ficem; quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a
maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra cae-
rimonias religionesque defenderem. ego vero eas de-
fendam semper semperque defendi, nec me ex ea
opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum 10
inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut in-
docti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Co-
runcanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maxi-
mos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum se-
quor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sa- 15
pientem quem potius audiam dicentem de religione
in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoi-
corum. cumque omnis populi Romani religio in sacra
et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid
praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae 20
interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego reli-
gionum nullam umquam contemnendam putavi mihi-
que ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris
constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae
numquam profecto sine summa placatione deorum in- 25
mortalium tanta esse potuisset. Habes Balbe quid 6.1
Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam
tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere
debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla
ratione reddita credere.' 5