Quamquam quem potissimum Herculem colamus 3.42.1
scire sane velim; pluris enim tradunt nobis i qui inte-
riores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum
Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves
quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus: 5
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concerta-
visse cum Apolline de tripode accepimus. alter tradi-
tur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras
conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias
adferunt †cui. quartus Iovis est <et> Asteriae Latonae 10
sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem
filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus
hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppi-
ter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam acce-
pimus. 15
  Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, do- 43.1
cebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus
iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas
Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiun-
cula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si 5
enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic
roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si
Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt;
ne Nymphae [deae] quidem igitur. at earum templa
sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo 10
di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem
et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater
eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur,
Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum
Cerberus di putandi. at id quidem repudiandum; ne 44.1
Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?"
Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim
philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de
dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid 5
enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num
de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo ma-
xime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem
quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod
si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether 10
et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis
antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor
Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria
Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides
Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut 15
igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tol-
lenda." Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros 45.1
deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore
Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque
illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt
habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui 5
olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui
Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum
numero? quid quorum matres? opinor etiam magis;
ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item
iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. ita- 10
que Achillem Astypalenses insulani sanctissume co-
lunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa
matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis ante-
ponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur,
quo modo illi sunt? vide igitur ne virtutibus hominum 46.1
isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu
quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes,
si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae ma-
tre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea 5
est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia.
sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae
sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego
interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, specula-
trices credo et vindices facinorum et sceleris. Quod si 47.1
tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque
dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ar-
deati rem divinam facere solemus; quae quia partus
matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. 5
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te,
Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Mo-
neta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possu-
mus fingere. quod si veri simile non est, ne illud
quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si 10
di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem
in genere Serapim Isimque numeremus? quod si fa-
cimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igi-
tur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces,
canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum 15
numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque
unde haec nata sunt reiciemus. Quid deinde, Ino dea 48.1
ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dice-
tur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et
Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deo-
rum numero non habebuntur? quamquam Circen quo- 5
que coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc
deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus
<dis> avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia pro-
creata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud
Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litte- 10
ris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino;
haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. An Am- 49.1
phiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem pu-
blicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmorta-
lium excepti lege censoria, negabant immortalis esse
ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i 5
di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vi-
dimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut
de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pug-
nantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si pro-
babile non est, ne illa quidem superiora unde haec 10
manant probanda sunt. Atque in plerisque civitatibus 50.1
intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius
rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
virorum fortium memoriam honore deorum immorta-
lium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erec- 5
theus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt,
itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Λεω-
κόριον nominatur. Alabandenses quidem sanctius Ala-
bandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam
quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane 10
Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alaban-
dum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo"
inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa 51.1
autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam
longe serpant non vides: solem deum esse lunamque,
quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam pu-
tant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceterae- 5
que errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam
inerrantes. cur autem arqui species non in deorum nu-
mero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem,
quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur
esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nu- 10
bibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam mo-
do coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse
dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae
certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus
consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae tur- 15
bines dei putandi; nostri quidem duces mare ingre-
dientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt. Iam 52.1
si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa
dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin
terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo
et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso 5
ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tibe-
rinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquo-
rum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in in-
mensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa
infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo ho- 10
rum probandum est.