Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur. 3.60.9
Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec 61.1
refellenda? Nam mentem fidem spem virtutem hono-
rem victoriam salutem concordiam ceteraque huius
modi rerum vim habere videmus non deorum. aut
enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut 5
fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt,
ut honos ut salus ut victoria; quarum rerum utilitatem
video, video etiam consecrata simulacra; quare au-
tem in is vis deorum insit tum intellegam cum cogno-
vero. quo in genere vel maxime est fortuna numeran- 10
da, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget,
quae digna certe non sunt deo.
  Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum 62.1
et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinc-
tum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eius-
dem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo
non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in 5
enodandis autem nominibus quod miserandum sit la-
boratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia
magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur,
Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam
periculosa consuetudo. in multis enim nominibus hae- 10
rebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam,
quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum
erit nomen quod non possis una littera explicare unde
ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus
es quam ipse Neptunus. Magnam molestiam suscepit 63.1
et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes
deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum red-
dere rationem, vocabulorum cur quidque ita appella-
tum sit causas explicare. quod cum facitis illud pro- 5
fecto confitemini, longe aliter se rem habere atque ho-
minum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum
naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit,
ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribuere-
tur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fa- 10
num in Palatio et <Orbonae ad> aedem Larum et aram
Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus. Om- 64.1
nis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum
de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis
inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non
habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis 5
animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem
de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut
terrae non modo comprehendere animo sed ne sus-
picione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi
quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii 10
discere possim, qualis tu eos esse vis * * .
* videamus ea quae secuntur, primum deorum<ne> pru- 65.1
dentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus
humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo;
de quibus si vobis videtur accuratius disserendum
puto.' 5