Tum Balbus 'Quam igitur a me rationem' inquit 3.6.6
'Cotta desideras?'
  Et ille 'Quadripertita' inquit 'fuit divisio tua, primum
ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum
ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus hu- 10
manis. haec, si recte memini, partitio fuit.'
  'Rectissume' inquit Balbus; 'sed expecto quid re-
quiras.'
Tum Cotta 'Primum quidque videamus' inquit 'et 7.1
si id est primum, quod inter omnis nisi admodum
impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non po-
test, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum
est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.' 5
  'Quid est' inquit Balbus, 'si tibi persuasum est, cur
a me velis discere?'
  Tum Cotta 'Quia sic adgredior' inquit 'ad hanc dis-
putationem, quasi nihil umquam audierim de dis im-
mortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum 10
discipulum accipe et ea quae requiro doce.'
'Dic igitur' inquit 'quid requiras'. 8.1
  'Egone, primum illud, cur, quom [perspicuum in]
istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod
esset perspicuum et inter omnis constaret <deos esse>,
de eo ipso tam multa dixeris.' 5
  'Quia te quoque' inquit 'animadverti Cotta saepe
cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis
onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret
causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut
potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac 10
si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero
coniveam, cum idem uno adsequi possim.'