Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si 3.79.1
stultitia consensu omnium philosophorum maius est
malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex
altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adse-
quitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos op- 5
tume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil
interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic
non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an
nemo esse possit.
  Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Te- 10
lamo autem uno versu totum locum conficit cur di
homines neglegant:
    "nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod
       nunc abest".
debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem 15
hominum generi consulebant; sin id minus, bonis qui- 80.1
dem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones
fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus op-
pressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur
Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sus- 5
tulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est
praebitum, cur Africanum domestici parietes non texe-
runt? Sed haec vetera et alia permulta; propiora
videamus. cur avunculus meus vir innocentissumus
idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur 10
sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur
temperantiae prudentiaeque specimen ante simula-
crum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola tru-
cidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna
interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. 15
Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit
iubere? Dies deficiat si velim numerare quibus bonis 81.1
male evenerit, nec minus si commemorem quibus im-
probis optime. Cur enim Marius tam feliciter septi-
mum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium
crudelissimus tam diu Cinna regnavit? "At dedit poe- 5
nas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos
viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare.
Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo impor-
tunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum ve-
neno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poe- 10
nas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dio-
nysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissu-
mae civitatis; quam multos ante hunc in ipso Graeciae 82.1
flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas
sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et
praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possu-
mus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones 5
necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno
excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tor-
mentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti
inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur
deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse 10
sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat 83.1
Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur,
contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna
tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fa-
num Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syra- 5
cusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret,
ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmor-
talibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus
cum bene planeque percepisset, in eadem sententia
perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem ap- 10
pulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei
detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat
e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in
eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum ami-
culum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, 15
cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque
Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque
enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus
fanis pater imberbis esset. iam mensas argenteas de 84.1
omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more
veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum",
uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas
aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum por- 5
rectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tolle-
bat eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim
stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigenti-
bus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec
quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per 10
praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut
quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in
suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in
deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec
Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius 15
misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, at-
que in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum in-
latus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus
erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis
loco filio tradidit. Invita in hoc loco versatur oratio, 85.1
videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte vi-
deretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ra-
tione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sub-
lata iacent omnia. ut enim nec domus nec res publica 5
ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si
in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia
peccatis, sic mundi divina in homines moderatio pro-
fecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum
et malorum. 10