Inproborum igitur prosperitates secundaeque res re- 3.88.13
darguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum
ac potestatem. "At non numquam bonos exitus habent 89.1
boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla
ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothra-
cam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam
amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne 5
animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim
tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint",
"ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui nau-
fragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum
ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et per- 10
territi dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum
in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem
cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam
in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se
habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis 15
sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.
"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges 90.1
quidem". Quid est simile; reges enim si scientes prae-
termittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio qui-
dem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis,
cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis 5
morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae
a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem
deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi le-
gis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut
avus deliquisset? 10
    "quinam Tantalidarum internecioni modus
    paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
    poenis luendis dabitur satias supplici?"
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis de- 91.1
derint auctoritatem non facile dixerim; portenta enim
ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hip-
ponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu
volneratus a deo immissum dolorem non conceptum 5
a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut
cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum
culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum
aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab
Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disci- 10
plinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae
quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Co-
rinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos
orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem
omnino irasci posse negatis, deus. At subvenire certe 92.1
potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim
ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non
possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum
membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate mo- 5
veantur, sic numine deorum omnia fingi moveri muta-
rique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter
sed physica constantique ratione; materiam enim re-
rum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem
et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis 10
subito fingi convertique possit, eius autem universae
fictricem et moderatricem divinam esse providentiam;
haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quic-
quid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit
res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare. 15
"Non curat singulos homines." Non mirum: ne civitates 93.1
quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod
si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea
genus humanum esse contemptum?