'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor 1.107.1
breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac
primum illud—quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scae-
vola, fas mihi non esse puto—respondeo, mihi dicendi aut
nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem esse conten- 5
tionem inter homines doctos in verbi controversia positam.
Nam si ars ita definitur, ut paulo ante exposuit Antonius, ex 108.1
rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis
arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi vide-
tur ars oratoris esse ulla; sunt enim varia et ad vulgarem
popularemque sensum accommodata omnia genera huius 5
forensis nostrae dictionis. Sin autem ea, quae observata 109.1
sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus
callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita,
generibus inlustrata, partibus distributa sunt—id quod video
potuisse fieri—, non intellego, quam ob rem non, si minus 5
illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse
videatur. Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo,
non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est
alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.'
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod 110.1
neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem
vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam,
sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. 'Sed exi-
stimo' inquit 'gratum te his, Crasse, facturum, si ista 5
exposueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam
artem posse prodesse.' 'Dicam equidem, quoniam institui, 111.1
petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque
artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex
forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non 5
ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem
vestrum incidisse. Equidem cum peterem magistratum, 112.1
solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita
ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius,
quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;—hunc autem
esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum 5
esse me minime vellem—quem quidem nunc mearum
ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit: nam
quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum
dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?'
'Perge vero,' inquit 'Crasse,' Mucius; 'istam enim culpam, 113.1
quam vereris, ego praestabo.' 'Sic igitur' inquit 'sentio,'
Crassus 'naturam primum atque ingenium ad dicendum
vim adferre maximam; neque vero istis, de quibus paulo
ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et 5
viam, sed naturam defuisse; nam et animi atque ingeni
celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum
acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad
memoriam firmi atque diuturni; et si quis est qui haec 114.1
putet arte accipi posse,—quod falsum est; praeclare enim
res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint;
inseri quidem et donari ab arte non possunt; omnia sunt
enim illa dona naturae—quid de illis dicam, quae certe cum 5
ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera,
vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?
Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit 115.1
—neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse
doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et
corrigi posse—, sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes
aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti 5
atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen
in oratorum numerum venire non possint; sunt autem
quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus
ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur.
Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque 116.1
profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus
magno in conventu hominum audiendum; adest enim fere
nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta
videat; ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, 5
quae laudanda sunt, obruit. Neque haec in eam sententiam 117.1
disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non
habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim
non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse,
homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, 5
in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q.
Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa
ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate
gratiam consecutum? Sed quia de oratore quaerimus, 118.1
fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis
orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multi-
tudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria
forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos 5
hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in
quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera
quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fasti-
diose iudicamus! Nullae enim lites neque controversiae
sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, 10
item in theatro actores malos perpeti. Est igitur oratori 119.1
diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus
necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus
libere liceat iudicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam
enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper 5
tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt
quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen,
nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione
perturbantur, paene impudentes videntur,—tametsi id ac-
cidere non potest; ut enim quisque optime dicit, ita 120.1
maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis
exspectationemque hominum pertimescit;—qui vero nihil
potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum
auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in 5
dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo, sed
non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen
effugere debemus; quem vero non pudet,—id quod in 121.1
plerisque video—hunc ego non reprehensione solum, sed
etiam poena dignum puto. Equidem et in vobis animum
advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et
exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus 5
omnibus contremiscam; adulescentulus vero sic initio
accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium
Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit,
simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.' Hic 122.1
omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt;
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non
modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis com-
mendatione prodesset. Tum Antonius 'saepe, ut dicis,' 5
inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores,
quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in
dicendi exordio permoveri; cuius quidem rei cum causam 123.1
quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore
plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas
inveniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus
ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non 5
satis ex sententia eventum dicendi procedere; ita non
iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset
accidere, ne illo ipso <tempore> accideret, timere; altera est 124.1
haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines
artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene
fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti
non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit" 5
inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; ora-
toris peccatum, si quod est animadversum, stultitiae pecca-
tum videtur; stultitia autem excusationem non habet, 125.1
quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita
maluerit, stultus fuisse; quo etiam gravius iudicium in
dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis
iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo 5
existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid
reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet
opinio tarditatis. Illud vero, quod a te dictum est, esse 126.1
permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum
a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel
maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem
Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patie- 5
batur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere,
operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam
quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere
atque hortari solebat. Satis est enim in ceteris artificiis 127.1
percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod
tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse
percipere animo et memoria custodire; non quaeritur
mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea, 5
quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus: in 128.1
oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philoso-
phorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum,
vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est
requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius 5
perfecto oratore inveniri potest; quae enim, singularum
rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur,
ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.'
Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui 129.1
et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re,
quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire
Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem
quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent 5
quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id
ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam
ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid
offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis 130.1
oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo
nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita,
ut deceat et uti omnis moveat atque delectet? Itaque hoc
iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excel- 5
leret, is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolu-
tionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse
longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci,
ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui vitiose
facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, 10
ad id, quod facere possit, detrudendum puto.' 'Num tu 131.1
igitur' inquit Sulpicius 'me aut hunc Cottam ius civile aut
rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista summa
atque in omni genere perfecta potest pervenire?' Tum
ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac 5
praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec
exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non
possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommo-
davi orationem meam; et quamquam in utroque vestrum
summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec, 10
quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi,
quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt; ego 132.1
enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque
forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi
videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt,
tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice 5
et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime
vitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non
mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor,
sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput
esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte 10
non possit. Sed, si placet, sermonem alio transferamus et 133.1
nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.' 'Minime
vero,' inquit Cotta; 'nunc enim te iam exoremus necesse
est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis
artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in 5
dicendo potes;—neque enim sumus nimis avidi; ista tua
mediocri eloquentia contenti sumus—idque ex te quaerimus,
(ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo
adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea
dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumen- 10
dum putes?' Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit 134.1
'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo
cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod
tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque vero vos ad
eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque 5
sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate. Sed 135.1
profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud,
quod eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re
quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me
de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facul- 5
tate quaeritis, exponam vobis non quandam aut perrecon-
ditam aut valde difficilem aut magnificam aut gravem
rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti,
cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat.' Tum 136.1
Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum! Quod
enim neque precibus umquam nec insidiando nec specu-
lando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut
dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore 5
et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos
omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'