Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non 1.137.1
tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum
tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse;
nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra di-
gnum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Nam 5
principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato
dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita
praecepta didicisse: primum oratoris officium esse dicere ad 138.1
persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem
aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum
et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata;
in utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo 139.1
quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut
etiam quo nomine vocetur aut, quod non nulli addunt, rec-
tene factum esse videatur; exsistere autem controversias 140.1
etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid
sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dis-
sentiat; his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse
argumenta propria. Sed causarum, quae sint a communi 141.1
quaestione seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in
deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudan-
dis aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse
locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quae- 5
reretur; alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem
dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in
laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia
referrentur; cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in 142.1
quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid
diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam mo-
mento quodam atque iudicio dispensare atque componere;
tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria 5
saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate.
Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re dice- 143.1
remus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent;
deinde rem demonstrandam; postea controversiam consti-
tuendam; tum id, quod nos intenderemus, confirmandum;
post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem 5
oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda,
quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.
Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis tra- 144.1
derentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine
loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post
ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque
rerum praecepta cognoram. Quin etiam, quae maxime pro- 145.1
pria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram;
nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna
cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere
rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego 5
si nihil dicam adiuvare, mentiar; habet enim quaedam
quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et
quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus
aberret. Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis 146.1
omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint
adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent,
ea quosdam observasse atque collegisse; sic esse non elo-
quentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; 5
quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si
minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cogno-
scendum non inliberale; et exercitatio quaedam suscipienda 147.1
vobis est; quamquam vos quidem iam pridem estis in
cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea,
quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam
nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.' 5
'Hanc ipsam' inquit Sulpicius 'nosse volumus; ac tamen 148.1
ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupi-
mus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum
illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.'
'Equidem probo ista,' Crassus inquit 'quae vos facere 149.1
soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum,
quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem
accommodate; sed plerique in hoc vocem modo, neque
eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem 5
incitant verborumque frequentia delectantur; in quo fallit
eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere
solere; vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere ho- 150.1
mines perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem
in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe
dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum
paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, 5
ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris,
quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus
optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister;
neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem com-
mentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsi- 10
dua ac diligens scriptura superabit. Omnes enim, sive artis 151.1
sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo
insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omni-
que acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt;
omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque 5
generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et suc-
cedant necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque
verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam
oratorio numero et modo. Haec sunt, quae clamores et 152.1
admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quis-
quam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementis-
sime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur;
et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc 5
adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae
dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si
quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo
discesserit, reliqua similis oratio consequetur; ut concitato 153.1
navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis
motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remo-
rum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem
tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine 5
et vi concitata. In cotidianis autem commentationibus 154.1
equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exer-
citationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimi-
cum solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis
quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum 5
finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem
ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem
lectis, pronuntiarem; sed post animadverti hoc esse in hoc
viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quae-
que essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, 10
si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius ora-
tionem mihi forte proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer,
nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis
uti consuescerem. Postea mihi placuit, eoque sum usus 155.1
adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes ex-
plicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae
legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis
uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam 5
verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent
idonea. Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius 156.1
linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam
laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos
imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi nobis
sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consue- 5
tudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam 157.1
plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercita-
tione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam
istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte
traditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestica 5
exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem,
in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus
visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa com-
mentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est. Legendi 158.1
etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum
artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et
exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu-
perandi [refellendi]; disputandumque de omni re in con- 5
trarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile
videri possit, eliciendum [atque dicendum]; perdiscendum 159.1
ius civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas,
senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum,
foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus
est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam 5
lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi
vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque
patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis
percontantibus respondisset.'