'Mihi vero' inquit Mucius 'satis superque abs te videtur 1.204.1
istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum; nam, ut
Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus
esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium
cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id 5
persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos viros,
eis reliquam facilem esse doctrinam; sic ego intellego, si in
haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis,
facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu
ianuaque patefacta.' 'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista 205.1
sunt pergrata perque iucunda; sed pauca etiam requirimus
in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa
arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didi-
cisse confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem 5
exspectationem diuturni desideri nostri; nam nunc, quibus
studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen
magnum; sed vias earum rerum rationemque cupimus
cognoscere.' 'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo 206.1
facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum
voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus
ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex
quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus 5
est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?' 'Ut
videtur,' inquit Sulpicius; 'nam Antonio dicente etiam
quid tu intellegas, sentiemus.' 'Peto igitur' inquit Crassus 207.1
'a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis
oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut ex-
ponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias.'
'Deprehensum equidem me' inquit Antonius 'plane video 5
atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum
sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde
fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti
vitare non sinunt; verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, 208.1
audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac
disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur
ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam
numquam didici, sed de mea consuetudine; ipsaque illa, 5
quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi, non
aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque
tractata; quae si vobis, hominibus eruditissimis, non pro-
babuntur, vestram iniquitatem accusatote, qui ex me ea
quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem lauda- 10
tote, cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus
non gravate respondero.' Tum Crassus 'perge modo,' 209.1
inquit 'Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu
eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat
ad hunc te sermonem impulisse.'