'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in prin- 1.209.5
cipio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut,
quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et
errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non
idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant. Nam si forte 210.1
quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum
putarem principio, quis esset imperator; qui cum esset
constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiun-
geremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum 5
conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu,
de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae
essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo
et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque
exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque 10
Hannibalem atque eius generis homines nominarem. Sin 211.1
autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam
moderandam usum et scientiam et studium suum contulis-
set, definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei
publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur, 5
hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse
habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum
et Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et
C. Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra civitate tum
ex ceteris. Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus 212.1
vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis
eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum
et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo
genere Sex. Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem. 5
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus,
si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter ex-
plicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius
ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius,
qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est 10
tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum
divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse
et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine
hoc appelletur. Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, 213.1
equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus
est omnem omnium rerum atque artium scientiam compre-
hendere uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto
esse, qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis 5
ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus
atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque
esse praeterea instructum voce et actione et lepore quodam
volo. Crassus vero mihi noster visus est oratoris facul- 214.1
tatem non illius artis terminis, sed ingeni sui finibus
immensis paene describere; nam et civitatum regendarum
oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi
mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum 5
saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis
sit de rebus adsensus. M. vero Scaurus, quem non longe
ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientis-
simus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui
vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse 10
dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram
vultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in
dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum
magnarum magis quam dicendi arte nititur. Neque vero, 215.1
si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac
senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic
disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis
egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus: 5
multum inter se distant istae facultates longeque sunt
diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via
M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes
eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae digni-
tatem exornabant. Neque enim est interdictum aut a rerum 10
natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus
ne amplius quam singulas artis nosse liceat. Qua re non, 216.1
si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate
plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem
hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si
P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam 5
causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia. Nam 217.1
si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam
quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod prae-
terea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse
videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim 5
scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque
eorum P. Mucius optime fecerit; eademque ratione dicantur
ei quos φυσικούς Graeci nominant eidem poetae, quoniam
Empedocles physicus egregium poema fecerit. At hoc ne
philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse 10
atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut
musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis
artibus praestantissimum fuisse fateantur. Ac si iam placet 218.1
omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius
dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna
atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum
iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus 5
accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa
etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed
ut aliena libasse; fateor enim callidum quendam hunc et
nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque ho-
spitem in agendo esse debere. 10