Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi 1.219.1
maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem
posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo
aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris
magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam <et> 5
mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo
philosophia sit oratori necessario percipienda; quo in studio
hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque
totas aetates videmus esse contritas. Quorum ego copiam
magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non 10
contemno, sed etiam vehementer admiror; nobis tamen, qui
in hoc populo foroque versamur, satis est ea de motibus
animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum
moribus. Quis enim umquam orator magnus et gravis, cum 220.1
iratum adversario iudicem facere vellet, haesitavit ob eam
causam, quod nesciret, quid esset iracundia, fervorne mentis
an cupiditas puniendi doloris? Quis, cum ceteros animorum
motus aut iudicibus aut populo dicendo miscere atque agitare 5
vellet, ea dixit, quae a philosophis dici solent? qui partim
omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique
eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium
facere; partim, qui tolerabiliores volunt esse et ad veritatem
vitae propius accedere, permediocris ac potius levis motus 10
debere esse dicunt. Orator autem omnia haec, quae putan- 221.1
tur in communi vitae consuetudine mala ac molesta et
fugienda, multo maiora et acerbiora verbis facit; itemque
ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo
amplificat atque ornat; neque vult ita sapiens inter stultos 5
videri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum
putent, aut, etiam si valde probent ingenium, oratoris sapien-
tiam admirentur, se esse stultos moleste ferant; sed ita 222.1
peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque per-
tractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque
exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an
in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se 5
iungi copularique possint; an vero, ut quibusdam visum,
nihil certum sciri, nihil plane cognosci et percipi possit;
quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disci-
plinam et multas copiosas variasque rationes. Sed aliud 223.1
quiddam, longe aliud, Crasse, quaerimus: acuto homine
nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter per-
vestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo
persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent; 5
teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et
eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis
sensusque degustet; philosophorum autem libros reservet 224.1
sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si
quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a
Platone; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur,
novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa, 5
quae dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a
civitatum moribus abhorrebant. Quod si ea probarentur in 225.1
populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset,
clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa
diceres in maxima contione tuorum civium, quae dixisti?
"Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum 5
crudelitas <nisi> nostro sanguine non potest expleri; nolite
sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et
possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi
aiunt, vir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te
eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod 10
sapienti negant accidere posse: servire vero non modo te,
sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es
dicere? Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus, 226.1
quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris? Quae
et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta
sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque
omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae 5
vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed
etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam lan-
guidus, tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis
doloremque referens probare posset, senatum servire populo,
cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi 10
quasdam habenas tradidisset? Itaque haec cum a te 227.1
divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo
doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode,
sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat; idemque
Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se 5
aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio
quaestionem in eum ferente, populi misericordiam conci-
tasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus,
aspere apud populum Romanum et vehementer esset
locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse. 10
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici 228.1
Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros
suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria
fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae
populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testa- 5
mentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum
tutorem instituere dixisset illorum orbitati. Itaque, cum et
invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum
tragoediis liberatum ferebat; quod item apud Catonem
scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas 10
eum daturum fuisse. Haec Rutilius valde vituperabat et
huic humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem ante-
ponendam. Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit 229.1
et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, inno-
centiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate
neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed
ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam 5
simplex ratio veritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit
partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit
item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo,
nullo apparatu, pure et dilucide. Quod si tu tunc, Crasse, 230.1
dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus
philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo
ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum
more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent, 5
sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen
omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evel-
lisset vis orationis tuae. Nunc talis vir amissus est, dum
causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate
res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, 10
nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam
imploravit, nemo supplicavit; quid multa? pedem nemo in
illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur. Imi- 231.1
tatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socra-
tem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque
vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non
supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse 5
iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertis-
simus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret,
ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode
scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios
attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad 10
pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam
sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille
quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus
tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed
etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant; erat enim 232.1
Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae
aestimatio; et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur
reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime
confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, re- 5
spondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis
decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice
praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem 233.1
innocentissimum condemnarent; qui quidem si absolutus
esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen
propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo
istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damna- 5
tus est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi in-
scientiam, tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi?
Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut verius:
tantum dico et aliud illud esse atque hoc et hoc sine illo
summum esse posse. 10