Nam quod ius civile, Crasse, tam vehementer amplexus 1.234.1
es, video quid egeris; tum, cum dicebas, videbam; primum
Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro
eius eximia suavitate debemus; cuius artem cum indotatam
esse et incomptam videres, verborum eam dote locupletasti 5
et ornasti; deinde quod in ea tu plus operae laborisque
consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister
esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses,
ne operam perdidisses. Sed ego ne cum ista quidem arte 235.1
pugno. Sit sane tanta quantam tu illam esse vis—etenim
sine controversia et magna est et late patet et ad multos
pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives
ei studio etiam hodie praesunt—sed vide, Crasse, ne dum 5
novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo
quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
Nam, si ita diceres, qui iuris consultus esset, esse eum 236.1
oratorem, itemque qui esset orator, iuris eundem esse con-
sultum, praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris
et eiusdem socias dignitatis. Nunc vero iuris consultum
sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse, 5
fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam
adsumpserit, esse posse. Ita est tibi iuris consultus ipse per
se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco
actionum, cantor formularum, auceps syllabarum; sed quia
saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam 10
iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedise-
quamque adiunxisti.