Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, 1.237.1
qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea,
quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis,
cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei
facilis est et prompta defensio. Nam neque illud est 5
mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem
eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse
defendere; nec, si parvi navigi et magni eadem est in
gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri
oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere 10
non possit. Nam, quod maximas centumviralis causas in 238.1
iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae
ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit
dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa
M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili 5
Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus
erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissi-
mos homines summa de iure dissensio: quaero igitur, quid 239.1
adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris
consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo
artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed elo-
quentia, sustentatus. Equidem hoc saepe audivi: cum 5
aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam
consularis Ser. Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio
filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi
causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset
atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis 10
quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum
tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de
re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audivit commotumque
ut vidit hominem, "suspenso" inquit "animo et occupato 240.1
Crassum tibi respondisse video," deinde ipsum Crassum
manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem
venit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus
confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium 5
esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas
similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius
dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset—
quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par
Galbae nullo modo—ad auctores confugisse et id, quod 10
ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli
commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse
Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.
Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum iure 241.1
dubium esse non possit, omnino in iudicium vocari non
solent. Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante
fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit? Nemo;
quia constat agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc 5
genere iuris iudicia nulla sunt: licet igitur impune oratori
omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae
pars sine dubio multo maxima est; in eo autem iure, quod 242.1
ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius
partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire;
a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris
lacertis viribusque torquebit. Nisi vero—bona venia huius 5
optimi viri dixerim—Scaevolae tu libellis aut praeceptis
soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patro-
cinium aequitatis et defensionem testamentorum ac volun-
tatis mortuorum. Ac mea quidem sententia—frequens enim 243.1
te audivi atque adfui—multo maiorem partem sententiarum
sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et
illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium
Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori; 5
cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis
et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam
ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici
nihil posset: itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae
fuit; in quo quid tibi iuris civilis exercitatio profuerit, non 10
intellego; dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate
coniuncta, profuit. Ipse ille Mucius paterni iuris defensor 244.1
et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum
contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum
videretur? Quam legem recitavit? Quid patefecit dicendo,
quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio 5
versata est in eo, ut scriptum plurimum valere oportere
defenderet; at in hoc genere pueri apud magistros exer-
centur omnes, cum in eius modi causis alias scriptum,
alias aequitatem defendere docentur. Et, credo, in illa 245.1
militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses,
ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et ora-
toriam facultatem contulisses: tu vero, vel si testamentum
defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius 5
in eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis,
patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses; statu-
isses ante oculos; complexus esset filium flensque eum
centum viris commendasset; lapides me hercule omnis flere
ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- 10
cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis
anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.