Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam 1.246.1
artem primum facillimam non ediscant, [quae] quam sit
facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima
sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui
eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem 5
omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem
didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem
futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi
remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur;
nec quisquam est eorum, qui, si iam sit ediscendum sibi 10
aliquid, non Teucrum Pacuvi malit quam Manilianas
venalium vendendorum leges ediscere; tum autem quod 247.1
amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse
debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate con-
senuisse aut novis legibus esse sublatas? Quod vero viros
bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia propo- 5
sita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam
virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo
et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi. Nam ipsum
quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum
cavere malum, scire possumus. De me autem ipso, cui uni 248.1
tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis
facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me
umquam ius civile didicisse neque tamen in eis causis, quas
in iure possem defendere, umquam istam scientiam deside- 5
rasse; aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque
artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetu-
dine nec hebetem nec rudem. Cui nostrum licet fundos 249.1
nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delecta-
tionis invisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine
mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum
putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant 5
omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut
si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut
imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri
perdiscendi? an hac communi intellegentia contenti esse
possumus? Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim 10
cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis
instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra
patria peregrini atque advenae esse videamur? Ac si iam 250.1
sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit,
cum hoc Scaevola communicare; quamquam ipsi omnia,
quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt.
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem 5
[non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia
est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cogno-
scenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili
minus studuerimus, non queamus cognoscere? 10