Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia? Non 1.250.11
possum negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim,
cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa
et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria,
ut eius industriam in plura studia distrahere nolim. Quis 251.1
neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci
gestum et venustatem? Tamen nemo suaserit studiosis
dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more
elaborare. Quid est oratori tam necessarium quam vox? 5
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum
more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris
sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient,
vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt,
sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum 10
recipiunt et quasi quodam modo conligunt. Hoc nos si
facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas
receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem
aut hymnum recitarimus. Quod si in gestu, qui multum 252.1
oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam
vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac
tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie
cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad 5
iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc
habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus
subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad
quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris 10
depromi potest. Itaque illi disertissimi homines ministros 253.1
habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint <im>peritissimi, ei
qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur;
in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum
hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt. 5
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse
esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire <in> iure civili,
non ei pragmaticum adiutorem dare. Nam quod dicis 254.1
senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia,
fortasse etiam pecuniae magnitudine; sed nos non quid
nobis utile, verum quid oratori necessarium sit, quaerimus.
Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab 5
uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo
plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et
cantus remissiores esse facturum. Quod si ille astrictus certa
quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid
ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non 10
laxare modos, sed totos mutare possumus? Neque enim 255.1
hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam varia genera
dicendi, id quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui
iam diu multo dicis remissius et lenius quam solebas;
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, 5
quam illa summa vis et contentio probatur: multique
oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium,
qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam,
ut Ser. Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod
si iam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua 10
domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non
colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab
ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium sene-
ctutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse
ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam 15
quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum
existimo esse senectuti otium.