Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nobis is, qui, 1.260.1
ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum
possit dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu
civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis,
quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, 5
ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui
sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem
Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque
labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia
industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius 10
ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere,
perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda 261.1
anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione ver-
borum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones
vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae
proditum est, coniectis in os calculis, summa voce versus 5
multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is con-
sistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens
arduo. Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et 262.1
ad laborem incitandos iuvenis vehementer adsentior; cetera,
quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi
ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio
atque munere seiuncta esse arbitror.' 5