Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicen- 2.162.1
dum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem
incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissi-
mas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infan-
tibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi 5
liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri
ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa
aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat;
qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum
commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. 10
Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod 163.1
sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum,
aut ex <re> sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? [Ex]
sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius,
aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod 5
attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque
haerent in rei natura, conliguntur. Si res tota quaeritur, 164.1
definitione universa vis explicanda est, sic: "si maiestas
est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exer-
citum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id
fecisset, populi Romani potestati tradidit." Sin pars, parti- 165.1
tione, hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei
publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua
sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, ad-
rogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex 5
vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae,
quid aliud fecit Opimius?" Sin ab eo, quod rem attingit, 166.1
plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta
quaeremus et genera et partis generibus subiectas et simili-
tudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et
consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas 5
rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et
maiora, paria, minora quaeremus. Ex coniunctis sic argu- 167.1
menta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est,
debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis."
Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse
potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus 5
voluntati paruit civitatis?" Ex parte autem ea, quae est 168.1
subiecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari
nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum con-
siliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et
imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae 5
partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia
esse debemus?" At ex dissimilitudine: "si barbarorum est 169.1
in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare
debent." Atque utroque in genere et similitudinis et dissi-
militudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut
eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex con- 5
trario: "si Gracchus nefarie, praeclare Opimius." Ex con- 170.1
sequentibus: "si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius
cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo
praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax,
quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex con- 5
sentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim
Crassus adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo,
idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et
aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem
saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis 10
socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod
semper a bonis dissedisti." Ex causis autem rerum sic: 171.1
"avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries."
Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis
et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vecti-
galibus serviamus." Maiora autem et minora et paria com- 172.1
parabimus sic: ex maiore: "si bona existimatio divitiis
praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria
magis est expetenda!" ex minore:
    "hic parvae consuetudinis 5
    causa huius mortem tam fert familiariter:
    quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?"
Ex pari: "est eiusdem et eripere et contra rem publicam
largiri pecunias." Foris autem adsumuntur ea, quae non 173.1
sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: "hoc verum est;
dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim
quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas."
De quo genere toto paulo ante dixi. Haec, ut brevissime 174.1
dici potuerunt, ita a me dicta sunt; ut enim si aurum cui,
quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem,
satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum,
quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo 5
labore, nullo errore, inveniret; sic has ego argumentorum
no<ta>vi notas <quae> quaerenti demonstrant, ubi sint; reliqua
cura et cogitatione eruuntur; quod autem argumentorum 175.1
genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est
artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudi-
care, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi
explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi 5
quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et
cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita exci-
tatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in
forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere
dicendi. Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se 176.1
videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget,
ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil
profecto praeterea ad dicendum requiret.