Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse 2.178.1
percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est
enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is,
qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam
animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio 5
regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore
aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe
aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam
veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici
formula aut legibus. Qua re, nisi quid vobis aliud placet, 179.1
ad illa pergamus.' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc
deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit
tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis
intendere.' 'Quidnam?' inquit. 'Qui ordo tibi placeat' 5
inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu
mihi semper deus videri soles.' 'Vide quam sim' inquit 180.1
'deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi ad-
monito venisset in mentem; ut possis existimare me in ea,
in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere
in dicendo vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista, 5
quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem
praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum
nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me
rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse; nam 181.1
si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per
se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine
argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere;
sed cum tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de 5
duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota
oratione quaerendum.