Valet igitur multum ad vincendum probari mores et in- 2.182.1
stituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum,
pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque
eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad bene-
volentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet 5
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus
gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si
modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvant
in oratore: lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], ver-
borum comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et 10
coactus facere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuetu-
dinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa
proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demis-
sorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non
acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienant- 15
que ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in
adversarios ex contrario conferenda. Sed genus hoc totum 183.1
orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest in-
flammari animus iudicis acri et vehementi quadam incita-
tione; non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe
placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos. 5
Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed
omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loqueban-
tur. Horum igitur exprimere mores oratione iustos, inte- 184.1
gros, religiosos, timidos, perferentis iniuriarum mirum quid-
dam valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in
perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu
tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem 5
efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores
oratoris effingat oratio; genere enim quodam sententiarum
et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatem-
que significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni
viri esse videamur. Huic autem est illa dispar adiuncta 185.1
ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum
permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut in-
videant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant
aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur 5
aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui fini-
timi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus.
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem 186.1
animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id,
quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim
currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem;
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, 5
priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum
morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis
et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgre-
dior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertra-
ctandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut 10
odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existi-
ment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione
facillime posse videantur. Si se dant et, ut ante dixi, sua 187.1
sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio
quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
sin est integer quietusque iudex, plus est operis; sunt enim
omnia dicendo excitanda, nihil adiuvante natura. Sed tantam 5
vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est
    flexanima atque omnium regina rerum oratio,
ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare,
sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis
ac bonus, capere possit. Haec sunt illa, quae me ludens 188.1
Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere
diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis-
que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego,
Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta 5
vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu,
digito denique isto tuo significari solet; tantum est flumen
gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sen-
tentiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque
puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse 10
ardere videaris. Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, 189.1
ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum
misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos
orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse
atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliqui dolor susci- 5
piendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset
nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua
forsitan esset requirenda: nunc ego, quid tibi, Crasse, quid
ceteris accidat, nescio; de me autem causa nulla est cur
apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar: 10
non me hercule umquam apud iudices [aut] dolorem aut
misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare
volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus,
ad quos illos adducere vellem, permoverer; neque est enim 190.1
facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse
id lente ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis,
nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit; neque ad miseri-
cordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sen- 5
tentiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis; ut
enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae
nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est
tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit
incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit. 10
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur homi- 191.1
nem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi
concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum
sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque
dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis; ipsa enim 5
natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos
permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quem-
quam eorum qui audiunt permovet. Et ne hoc in causis, 192.1
in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum,
in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum
ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;—quamquam,
cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id 5
quidem neglegendum est;—sed alia sunt maiora multo,
fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum
alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni
volumus haberi, existimare non possumus—sed, ut dixi, ne 193.1
hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam
fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen
in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere
oculi hominis histrionis viderentur †spondalli illa dicentis: 5
    segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi?
    neque paternum aspectum es veritus?
Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus
furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem
sonum voce, 10
    cum aetate exacta indigem
    liberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis,
    neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus,
flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie
cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, 15
quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso
fuisse? Fieri nullo modo potuit. Saepe enim audivi poetam 194.1
bonum neminem—id quod a Democrito et Platone in scri-
ptis relictum esse dicunt—sine inflammatione animorum
exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. Qua
re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus 5
fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo
neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum
mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa
causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse: quem 195.1
enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu,
ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum
adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen
adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam 5
aliis commovere quam misericordia sum ipse captus. Sensi
equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi
maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu,
Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed
motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut 10
cicatrices ostenderem. Cum C. Marius maerorem orationis 196.1
meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret
cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum com-
mendarem atque ipsum advocatum ad communem impera-
torum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine 5
meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque
deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si
dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam
inridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo, 10
Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in
dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis. Quamquam te 197.1
quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo
tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo
magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id
restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu 5
omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem, cru-
delitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu
in iudicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis,
M. Aemilium, lapide percussum esse constabat; vi pulsum
e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent 10
rogationi, nemo poterat negare. Accedebat ut haec tu 198.1
adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existi-
marere; ego, homo censorius, vix satis honeste viderer se-
ditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem
posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum 5
virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia
daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi
quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam
adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos
meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. Omnium 199.1
seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem
ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi
conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae
seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope 5
necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat,
egi: neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis
creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui
neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem
libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione 10
potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent,
non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Nor-
bano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponen-
dum. Quod si umquam populo Romano concessum esset
ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse 15
concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnem
orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis
fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum
dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos
equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur, 20
ad Q. Caepionis odium, <a> quo erant ipsi propter iudicia
abalienati, renovabam. Quod ubi sensi me in possessionem 200.1
iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi bene-
volentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis
coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel
calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel 5
odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram,
tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci
genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et
mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in
liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni 10
fama prope fortunisque decernere; nihil mihi ad existi-
mationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse,
quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen
civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre
non potuissem. Petebam a iudicibus ut illud aetati meae, 201.1
ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse
adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis
intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis,
nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni 5
defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur,
ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maie-
statem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
his duabus partibus orationis, quarum altera commenda-
tionem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis 10
artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut
et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis
moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus
viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua,
Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.' Hic Sulpicius, 202.1
'vere hercle,' inquit 'Antoni, ista commemoras; nam ego
nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam
mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad
modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradi- 5
dissem, quod tuum principium, di immortales, fuit! qui
timor! quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque ver-
borum! Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum
homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario,
quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te 10
audiendum viam. Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse 203.1
arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti
ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere
occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam
pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi 5
Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac
debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praeter-
missus est in Caepionem? Ut tu illa omnia odio, invidia,
misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione,
sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testi- 10
monia non refellendo, sed ad eundem impetum populi
confugiendo refutasti; quae cum abs te modo commemora- 204.1
rentur, equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen
istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso
commemoratam] doctrinam esse non mediocrem puto.'