'Atqui, si ita placet,' inquit [Antonius] 'trademus etiam, 2.204.5
quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare
solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum
maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur
teneremus. Equidem primum considerare soleo, postuletne 205.1
causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae
dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad
eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne
aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias 5
agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non
possint commoveri. Iam quoniam haec fere maxime sunt 206.1
in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos
agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia
misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem
conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud 5
quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro
eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec
res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam
praeteriti benefici commemoratio. Enitendum est ut 207.1
ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut
utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes
nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse
causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum, 5
studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. Viden- 208.1
dumque hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus,
eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet,
nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios
odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere; 5
eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel
excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt,
perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur;
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quis-
que debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam 10
acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis
offensio; item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut 209.1
ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque
communis ad eandem similitudinem est perducendus. Par
atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam
an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus 5
virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda.
Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus,
cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed
etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis,
si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris 10
praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt; quae si
inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute
parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt
honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita,
quantam insolentiam hominis quantumque fastidium; ad 210.1
sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse
parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse conlata;
<eum>que, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea
non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari 5
totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum
est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est com-
mune vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti
florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa ex-
cellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta 10
[esse] videatur. Iam misericordia movetur, si is, qui audit, 211.1
adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res
revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium
crebro ad se ipsum revertatur; et cum singuli casus huma-
narum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, 5
tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.