Iam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias 2.215.4
partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argu- 5
mento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa
sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod con-
cludere illi velint, non effici ex propositis nec esse conse-
quens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam
partem, quod sit aut gravius aut aeque grave. Illa autem, 216.1
quae aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehe-
menter aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt,
ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur.