Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et face- 2.216.5
tiae; quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae
sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus
tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis
mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut,
si qua est, eam tu potissimum nos docere.' 'Ego vero,' 217.1
inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non
inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum
quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridi-
culis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid 5
discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter
ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam
conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil
aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; qua re mihi qui- 218.1
dem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi.
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabi-
liter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve,
illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas no- 5
minata est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve
enim est totum hoc risum movere. Verum tamen, ut dicis, 219.1
Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici
vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non
desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores
et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso 5
genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid
habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere
debeat, quam cogitari potuisse videatur? Quid enim hic 220.1
meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo inter-
rogatus quid latraret, furem se videre respondit? Quid in
omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scae-
volam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio 5
diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est
omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam
reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in cele-
ritate atque dicto est. Nam haec perpetua contra Scaevolam 221.1
Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari digni-
tati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus
facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem 5
et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici
possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc
ipsum non insulse interpretantur; dicere enim aiunt En- 222.1
nium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi,
quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa
sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed
ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero 5
genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam
illam disputationemque <e>lusit, sic in Bruto, quem oderat et
quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugna-
vit. Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, 223.1
quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa
brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime"
inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia <alia>
fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim 5
Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi
Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia,
et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset,
noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos
tribus legendos dedit. Ex libro primo: "forte evenit ut in 224.1
Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Priver-
natem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in
Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; 5
metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum
putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi
fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti
libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius."
"Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis com- 10
mentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te,
inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se
etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis 225.1
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non
minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit
idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro
di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspe- 5
ctata! quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei
imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute,
quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid
maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum domi- 10
natu regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae,
cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non
est nobilitatis. Sed fac esse, nihil superest; libidines totum 226.1
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet
te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium
tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam
castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, 5
et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum
calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes?
Tu hos intueri? Tu in foro, [tu in urbe,] tu in civium esse
conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non per-
horrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis 10
quidem tibi locum ullum reliquisti." Sed haec tragica atque 227.1
divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una
contione meministis; nec enim maior contentio umquam
fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra
conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate con- 5
ditior. Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum
facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo
posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere
tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut cetera-
rum] Crasso detulisse.' Tum Antonius 'ego vero ita fecis- 228.1
sem,' inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem;
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per
se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus
et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et 5
esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum
videbatur.' Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' 229.1
inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam]
negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, tem-
poris, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem 5
in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum
praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut
in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari;
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audi- 10
turi videbuntur. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti 230.1
dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior
est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est respon-
sio; videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut
in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod 5
quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus
responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta
auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis
levandum quam contentione frangendum videretur.' Tum 231.1
Sulpicius 'quid igitur? Patiemur' inquit 'Caesarem, qui
quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo
studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus
hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum 5
tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?'
'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam
esse artem salis?' Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi 232.1
vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius
iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut
ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si
eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis 5
enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset
ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc
utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dica-
mus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio,
quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus 10
aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, 233.1
disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua
forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu
atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.'
'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse, 5
exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam
recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impu-
dentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio;
quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat?
Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis 10
et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus
nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.' Tum 234.1
ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat
ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar,
audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Et Antonius 'per-
pauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam 5
labore atque itinere disputationis meae requiescam in Cae-
saris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.'
'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum
dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extru-
dam et eiciam. 10