Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid 2.235.1
sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae
quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium,
sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus;
quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, 5
quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo
exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere
nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos,
vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc ser-
monem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id 10
non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur.
Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quae- 236.1
ritur—turpitudine et deformitate quadam continetur; haec
enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant
turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud
tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod 5
ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata
est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in
verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam
lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit,
quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum 10
oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum,
quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem
mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis
dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. Quatenus autem 237.1
sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum
est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam
nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria
insignis agitata ridetur: facinerosos [enim] maiore quadam 5
vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi
se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati
hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur. Haec 238.1
igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque
ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque miseri-
cordia maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis
ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum 5
neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob
facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata
ridentur. Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis 239.1
bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in
ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo
non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si
quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, 5
ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi
sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum
genera venerimus.