Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re 2.239.9
tractatur, alterum dicto: re, si quando quid tamquam aliqua 240.1
fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, come-
disse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de
amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio;
addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parie- 5
tibus inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.; cum quaereres
id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse:
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius." Perspicitis 241.1
genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium,
sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est men-
daciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius
generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, 5
de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut
eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur. In re est 242.1
item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi
solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram
familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi
illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero 5
cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu
addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa
Rosciana imitatio senis:
    "tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio."
Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautis- 10
sime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum,
si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat
oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam
videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum ver-
borum turpitudine et rerum obscenitate vitanda. Ergo 243.1
haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est,
quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus de-
scribuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re
narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione 5
breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio repe-
riantur. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut 244.1
sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo supe-
riore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimo-
rum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori
dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distingue- 5
mus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum
Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule
in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio
quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotiens-
cumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere. 10
Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philip- 245.1
pus. Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille
"non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sede-
bat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis
est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile 5
ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis,
quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia; ut 246.1
iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non
numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo"
inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni
enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine 5
causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos
conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus riden-
tur: illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava"
inquit "et cena." Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis 247.1
moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent
oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut
ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum
diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum 5
eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo com-
plexus esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui
est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus
igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum
utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est. 10