Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum 2.248.1
maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod
facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias;
maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte
re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque 5
locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere
etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod
gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et
quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare
frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum 10
est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui
domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in
bono servo dici solet. Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem 249.1
[autem] locis [nascuntur] omnia. Nam quod Sp. Carvilio
graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et
ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater
dixit "quin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum 5
facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," prae-
clarum et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi
est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat"! hoc ridi-
culum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animad-
verti potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?" 10
severe Scipio; at in male olentem "video me a te circum-
veniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet
verbi ad litteram immutati similitudo. Ex ambiguo dicta 250.1
vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe
etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam
sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius
rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non 5
convenit, caput enim magnum est": et laudabile et hone-
stum; at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit
parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex
eodem severa et gravia sumantur. Atque hoc etiam animad- 251.1
vertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid
enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore,
vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur
ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi 5
oratorem esse velim, sed ut mimum. Qua re primum genus
hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: moro-
sum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae
ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
Alterum genus est <in> imitatione admodum ridiculum, sed 252.1
nobis furtim tantum <uti> licet, si quando, et cursim; aliter
enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non
digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro
digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot 5
rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut
in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam
quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re
continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis
habet omnem leporem. 10